Latin
PRINCIPIORVM CONDITIONES
Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae 367.9
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo ex priuatione cuiuscunque rei, fit forma rei eiusdem. Neque verò haec Aristotelica doctrina non est. Vt etiam altera haec. Ex forma fit priuatio, ex homine, non homo, ex equo non equus, &caetera, quando scilicet corrumpuntur. Fit ergo in indiuiduis, geratio omnis, Aristotelico dogmate, ex priuatione ad formam, &corruptio omnis ex forma ad priuationem. Verum ergo est id, in qualibet etiam specie dicere. atque etiam in quolibet genere, si per tutores liceat ex indiuiduis species, ex speciebus genera verè colligere.