# Discussiones peripateticae 413

Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae, 413. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/413
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/413

sed etiam in tempore est prius & posterius, propterea quod semper alterum eorum sequatur alterum, Ac ne intelliga mus motum insequi tempus, sed è conuerso tempus, insequi motum, hac in re eadem paulo post adscribit: καὶ τότε φαμεν γεγονέναι χρόνον, ὅταν τοῦ προτέρου καὶ ὑστέρου ἐν τῇ κινήσει αἰσθησιν λάβωμεν. Et tunc dicimus factum tempus, cum prioris, & pesterioris in motu, sensum acceperimus. Duobus his locis clarè perspecta sunt, prius & poste rius, ante motui & magnitudini & loco inesse, quàm tempori. Quomodo ergo dici potuit verè, prius & posterius; quomodo erunt, non existente tempore (ad quam interrogationem, suis verbis respondebimus. extincto tempore, posse ea superesse in motu, in magnitudine & loco. Nec veriore ratione deducitur temporis aeternitas ex isto priore. 8. physico cap. 1. siquidem motus natura est tempore ipso prior. Finis quarti libri. PERI

---

Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Discussiones_peripateticae.
