# Discussiones peripateticae 63

Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/63

LIBER primò de partibus, tum alibi saepe diuisit, scilicet πῆσιν, νοῦσιν, βάδισιν, καὶ ἔρψιν Volatum, natationem, gressum, & reptionem. At quod ex cap. II. superius attulimus non integrum hunc librum, sed eius partem significat, eam scilicet, quae speciatim de ingressu egit capitibus. 6. 7. 8. Atque haec sunt quae ad speciales aliquot librorum titulos mutandos afferre possumus. Ad generales verò quod attinet, adijcimus, Aristotelem nusquam fractatus suos quos nos libros appellamus βιβλία libros nuncupasse, sed tribus tantum modis ἐν τοῖς, in ijs quae, atque, ἐν τοῖς λόγοις, ατὰ τοὺς ὄγους in sermonibus, ac per sermones. Bis verò ait, ἐν τοῖς θεωρήμασι in Theorematibus, Veluti primo Meteororum, cap. 1. εἰρηται μὲν οὖν καὶ πρότερον ἐν τοῖς περὶ τὸν ἄνω τὸ πον Θεωρήμωσι: Dictum quidem est etiam prius in Theore matib. de superiore loco. Ac alio loco quem superius attulimus vocauit Θεωνήματα περὶ ψυχῆς: Theoremata de Anima. Quare Aristotelica authoritate non libri βιβλία sed λό701 sermones sunt eius libri inscribendi. Quo argumento, praeter ea quae superius in Rhetorica, ad Alexandrum reijcienda adduximus, securè audemus asserere, eam Aristotelis non esse, eo quod fine prooemij βιβλια libros nominat. περιτευζῇ δὲ δυσὶ τούτοις βιβλίοις: Occurres verò duobus his libris. Nam hic quidem Aristotelis mos non est. Est quidem βιβλία libri vox 5. de historia animalium cap. 32. καὶ ἐν τοῖς βιβλίοις ἄλλα γίνεται & in libris alia gignuntur, scilicet vermes qui & libros, non tractatus non disputationes, sed (vt gaza etiam vertit) chartas corrodunt, vt etiam vestes, & lanas, de quibus eo toto capite agit. Est etiam libro de ente capite 2. tale quid dam. Cum compositiones enumerat. τὰ δὲ δεσμῷ, οἷον φάκελος, τὰ δὲ κόλλῃ, οἷον βιβλίον. Quaedam vinculo, vt fascis, quaedam glucino, vt liber. Quo loco etiam pro materia libri non pro disputatione accipitur. Nec est totis Aristotelis voluminibus, alia libri mentio quàm his solis.

---

Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Discussiones_peripateticae.
