# Discussiones peripateticae 77.4-7

Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae, 77.4 to 77.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/77.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/77.4

Propterea Plato, & Aristoteles, epopticam id est inspectiuam hanc philosophiae partem vocauere. In primo verò li. de Alexandri fortuna ita scribit. οὐ γὰρ ὡς Ἀρισοτέλης συνεβούλευς αὐτὸ τοῖς μὲν ἄλλησιν ἡ γεμονικῶς, τοῖς δὲ βαρβάροις δεαποπικῶς χρῶμε νον. Neque enim vt Aristotelis consilium fuerat: Graecis vti dux, Barbaris vti dominus vsus est. Libro verò de primo frigido. Αριστοτέλης δὲ καὶ τὰς ἀκόνας τοῦ μαλίβδου τήκεσθαι φησὶν, καὶ ρεῖν ὑπὸ κρειοῦς, καὶ χειμῶνος, ὕδατος μένου πλησιάζοντος αὐταῖς: Aristoteles quoque, & spicula plumbea liquescere ait, & fluere à frigore & hyeme, aqua sola illis admota. Symposia con verò li. 6. ca. 4. καὶ τοῦτο ἔφη λαβεῖν ἐκ τῶν Ἀριστοτέλους μετὰ λόγου κάμενον. εἶναι δὲ τοῖόνδε τὸν λόγον πᾶν ὕδωρ προθερμανθεν ψύχεσθαι μᾶλλον ὥσπερ τὸ τοῖς βασιλεῦσιν παρασκευαζόμενον: τʼ ἂν ἐψηθὴ μέχρι ζεσεως περισωρεύουσι τῷ ἀγγείῳ χιόνα πολλὴν, καὶ γίνεται ψυχρότερον, ὥσπερ ἀμέλει ταμέτερα σωματα, λουσαμένων περιφύχεται μᾶλλον ἡ γὰρ ὑπὸ τῆς θερμότητος ἄνεσις, πολύπορον τοῦ σώματος μανὸν ἀπειργασμένη, πολὺν δέχεται τὸν ἔξωθεν ἀέρα, καὶ βιαιωτέραν ποιεῖ τὴν μετα. βολὴν, ὅταν οὖν ὑποπλασθη, ὑπὸ τῆς πληγῆς τὸ ὕδωρ, ἐν τῷ ἀέρι ὑποθερμανθὲν περι ψύχεται ταχέως: Atque hoc se accepisse inquit ex Aristotelicis rationabiliter positis: rationemque tale esse, Omnis aqua praecalefacta infrigidatur magis. Veluti ea quae regibus apparatur. Quae dum calescit vsque ad ebullitionem, accumulant vasi niuem multam, ac sit frigidior. Nempe vt nostra etiam corpora, quae lota magis frigescunt. Remißio namque caliditatis, per poros corporis rarefactos, multum aerem recipit extrinsecus, vehementioremque facit mutationem. Cum igitur subacta à percußione aqua praecalefacta est, frigescit in aere celeriter. Capite eius libro 9. καὶ γὰρ οἶνον κεκραμένον δυσχερέσερον ἐξαιρουσιν τῶν ἱματίων, ὡς Ἀριστοτέλης φησὶ ὅτι λεπτότερον ἐσὶ, καὶ μᾶλλον ἐνδύεται τεῖς πόροις. Etenim vinum dilutum difficilius ex vestibus eximunt, vt Aristo telis dictum est: quia subtilius est, ac magis subintrat poros. Simposiaco. 8. ca. 9. τὴν δὲ Τιμωνος ἐν κιλικία τυθὴν, Ἀριστοτέλης ἰσόρηκε, φλεύειν τοῦ ἕτους ἑκάστου δῦς μήνας: πλὴν μόνῳ τῷ ἀναπνεῖν, ὅτι τὰ διάδηλον οὖσαν: In Cilicia Timonis nutricem narrauit Aristoteles, singulis annis duob. mensib. sopitam dormire, ita vt nulla alia re, praeterquam quòd respiret, viuam eam esse dignoscatur. Libro, cui titulus, cur nunc Pythia versu non respondet.

---

Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Discussiones_peripateticae.
