# Discussiones peripateticae 91

Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae, 91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-patrizi/discussiones-peripateticae/91

perati aqua & alijs succis. Id enim quod sui ipsius praebet sensum, obscuras cuique facit vires. 50 Ex alijs verò organis, cornuum soni, densi & continui ad aerem incidentes faciunt voces obscuras. Quare oportet cornu habere germen auctionis aequale & laeue, & non statim excurrens. Necesse enim est molliora, & laxiora fieri talia cornua. Ita vt soni distrahantur & non continuè excidant per ipsa, neque vociferari similiter ob mollitiem & raritatem pororum. Neque rursus habere difficile auctu germen, neque adnascentiam habere densa, & dura & molestam. Ad quod enim impinget latus sonus, ibi accipit pausam neque amplius transmittitur ad externum locum. Ita vt surdi & inaequales excidant soni ex talibus cornibus. Quod uerò latio fiat recto tramite, clarum est ex telis, & omnino lignis magnis, quando ipsa examinant. Quando enim percutiunt ex altero extremo ad alterum fertur sonus continuus, nisi, quod habeat foramen, lignum. quod si non, vsque ad hoc progreßus, ibi desinit distractus. Circumflectit verò etiam ramos, & non potest per ipsos rectà ire. Manifestum verò hoc est etiam in aereis, quando limant dependentes vestes rugosas statuarum, vel alas comprimunt, vnde stridorem & multum sonum edunt & strepitum, Si quis verò ea fascia cingat, cessare accidit sonum.

---

Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Discussiones_peripateticae.
