# Nova de universis philosophia 175

Francesco Patrizi, Nova de universis philosophia, ENN MEERA N NNEN ENN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/nova-de-universis-philosophia/175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-patrizi/nova-de-universis-philosophia/175

Et quod a causa sua quasi abiit, egeat ad eam relire. In quo quidem eius reditu, non abolet distantiam eam, quâ a causa sua, ente distat. Sed ipsum quod distat, qua distat, in id reducitur, a quo prodijt, & a quo distetit. Itaque cognitio, dum cognoscens in cognobile, qua si suppetias petens vertitur, & in ea conuersio ne illustratur, dici potest collustratio quaedam, & luminis a cognoscili, in cognoscens immissio, & infusio, talis vt ei essentialis fiat. An vero potius, per hoc quidem fit cognitio: sed gla forte non hoc est? Quid igitur patitur co gnoscens, quando nondum cognoscit? An forte cupit, ipsum cognobile, vt eo indigum? At quid nam est hoc cognoscile? Eus forte est. Sed forsitant non qua ens, cognoscile est. Ens enim qua ens, tantum est. Cognoscile vero, in ente, forte est aliud. Vel fortasse hoc illi inest, non tamen quo differant, adhuc est notque. Forsitan hac methodo noscetur. Ens est hypostasis siue substantia. Cognoscile uero est eius claritudo. Nam & in materialibus formis, idem videtur euenire. Aliud enim est substan tia, aliud est sensibile. Hoc enim ab illa veluri efflorescit: & ei, usque ad sensum praelucet. Sic & entis claritudo est flos quidam inde enascens, & splendor qui ei praelucet, vsque in cognoscens. Eique sursum intenso occuri rens inditur, & ipsum perficit, & cupiditatem eius, luminis proprij repletione saturat. Intellectus ergo, non cognoscit ipsum ens, sed eius efflorescentem claritatem. Vel etiam ens cognoscit, sed per eius claritatem; & per id quod in ente est cognoscile. Appetit quidem intellectus ens ipsum, & ad id redire nititur, vt cum illo coeat, & illud coeat secum: vnde coitio fiat, & cognitio. Adipiscitur autem id, qua cognoscile est. Forte & appetitio haec di cenda est fieri, per cognoscile ipsius. Hoc confessum esto. Consecutio, & adeptio entis, cogno scenti intellectui sit, qua est cognobile. Haec autem claritudo, non nisi a mente perceptâ quid nam fuerit? Nam per ipsam cognosci diximus ens. Ens autem ipsum, non per se cognosci. An ue ro, uerum fuerit, hanc claritudinem, effluxum atque emanationem quandam esse ab ipso ente. A quo ita effluit, sicuti a sole lumen hoc circumtertaneum effluit. Et ficuti quis, solem ipsum intuens per claritudinem suam non superficialem tantum intuetur, sed totam, quae in toto est sole perspicit. Sic intellectus non cognoscens magis.

---

Francesco Patrizi, Nova de universis philosophia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_de_universis_philosophia.
