Latin
2
Francesco Patrizi, Nova de universis philosophia 2
Unproofread scanNot analysed yet
GREGORIO XIIII PONT. MAX. Futurisque Romm. Pontt. Maxx. Vinque hoc volumine, pias omnes, omnes Catholicae fidei consonas, GREGORI PATER BEATISS. tibi afferimus philosophias. Nostram recens conditam, Chaldaicam Zoroastri. Hermetis Trismegisti Aegyptiam. Aegyptiam aliam Mysticam, &aliam Platonis propriam. Anobis sanè non minimo labore, e ruinis vix erutas, in vnum collatas, atque illustratas, &in ordines suos scientificos distinctas. Eas omnes, tuo PAT. SANCTISS. nec non etiam futurorum omnium Pontificum Roma. nomini ac numini donamus, dicamus, &consecramus. Atque vni vestro Patrocinio, humiliter ac deuote comendamus. Id autem facimus, &vt praesentis meae erga tuam veram profecto Sanctitatem, venerationis, atque adorationis, perpetuum apud posteros extet indicium. Veterisque erga te obseruantiae meae, ac cultus, memoria renouetur. Forte enim recordaberis, quod cum tu adolescentulus cum fratre tuo, Paulo Barone Patauij litteris dares operam, vos vnos, &Hieronymum Ruuereum, qui S. R. E. Cardinalis apud tesedet, praeter caeteros, qui tum aderant, principes viros, eximie coluerim. Non alia sane de causa, quàm quod eximiam modestiam, morumque probitatem, atque animi innatam quandam integritatem in uobis, ego quoque perspiciebam, &suspiciebam maxime. Ac cum apud uos frequens versarer; &iucundissima uestra fruerer humanitate, in aliqua me fuisse apud te presertim, existimatione sentiebam. nonnullamque spem, mei in philosophia profectus te concepisse. Quae spes ne te fallaret, dialogos de Rhetorica meos, adolescens, iuniori tibi dicaui. Nunc à seniore me, quàmuis priuato homine, tibi, licet nondum seni, summo tamen principi, maiora haec deberi cognosco.