Latin
PANCOSMIAE
Francesco Patrizi, Nova de universis philosophia 331
Unproofread scanNot analysed yet
ILLVSTR. AC REVER. HIPPOLYTO ALDOBRANDINO S. R. E. CARDINALI ETSVMMO Poenitentiario. me legatione tua Polonica HIPP. ALDOER. quae tibi fuit honorificentissima redires, &Ferraria esses transiturus, litteris Horatij Caponij, viri integerrimi, atque doctissimi, clientis tui, e Bononia sum admonitus, vt Marcellum Nobilem summae eruditionis virum, sibique charissimum, adirem, eumque cognoscerem. Et eo intercessore, te et salutarem, &venerarer. Quod post quam nos adisti, libentissimo praestiti animo. Perhumaniter me excepisti. Sed non licuit, humanitate, atque affabilitate tua diutius frui. Vna enim tantum nocte, es apud nos moratus. Eas tamen mihi perire nolui. Memoria seruaui. Et mihi ipsi in memoriam inde reuocaui, te filium Syluestri Aldobrandini fuisse viri, consilio, &prudentia singulari, Graecarum, Latinarumque litterarum, &iuris vtriusque peritissimi. qui leguleiorum barbariem inter primos exornauit. Qui in Repub. summa fuit olim authoritate. Memini quoque te fratrem loannem habuisse Card. &Summum Poenitentiarium. qua dignitate tu quoque nostro tempore, tuis summis meritis, es ornatus. Sed quod meae erga te obseruantiae primum caput est, in memoriam venit, Thomae fratris tui, humanioribus litteris, &Graecis, &Latinis, &philosophiae ornatissimi, meo satis diu, Patauij amicitia familiarissime eße vsum, &Francisci Serfranciscij, qui tum apud eum viuebat, &si memoria non fallit, te quoque eodem tempore adolescentulum adhuc cognoui. Fratrem tuum postea Romae, sub Paulo. IIII. vidi. Haec recordatio, animo meo post discessum tuum, semper haesit. Te semper hac fratris recordatione, mente gessi. Te semper toto animo colui, tibi semper summa sum ominatus. Quid si archani huius, atque animo meo sedentis cultus, testimonium aliquod, ex animo promam in apertum, &studiosis omnibus, nunc viuentibus, &qui in posterum sunt victuri proferam, quo intelligant, quanta te prosequar reuerentia. veneratione quanta. Non solum ob ea quae supra sunt a me commemorata, verum etiam, ob singulares animi tui viriutes, quae nominis tui celebritate, non tantum aures meas repleuit, sed hominum celebriorum omnium.