# Nova de universis philosophia 369

Francesco Patrizi, Nova de universis philosophia, ANNOTRTIO R. P. M. ACOII. DE LVGO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-patrizi/nova-de-universis-philosophia/369
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-patrizi/nova-de-universis-philosophia/369

ANNOTRTIO R. P. M. ACOII. DE LVGO. Theologi tenent cęlum empyreum idest igneum dici, non ob ardorem, sed à splendore, quia habet men, & claritatem, & est immobile, vt locus esset locatis aptissimus: consistit enim beatitudo nostra in clara Dei visione, quae summa gloriae claritate beatorum perfundit, & in cotemplatione Dei cui sunt cha ritate affixi: At quibusdam videtur satis probabile, vt cęlum empyreum immobile ordinatum ad statum gloriae non habeat influentiam in inferiora corpora quę sunt sub alio ordine, vt pote ordinata ad naturalem re rum decursum, D. Tho. tamen videtur probabilius oppositum prima par. q. 66. ar. 3. in fine corporis; Quo niam sicut supremi Angeli qui assistunt Deo imediatius habent influentiam super me lios, & vltimos qui mituntur, quamuis ipsi non mitantur secundum Dionisium cap. 8. de cęlesti Hierachia. Ita cęlum em pyreum habet influentiam super corpora quae mouentur, licet ipsum non moueatur: Hac de causa possumus dicere, & bene, rationabiliterque cęlum empyreum influere in primum colum quod mouetur, non aliquid transiens, & adueniens per motum: sed aliquod fixum, vel stabile, vt puta virtutem continendi, & causandi, vel aliquod huiusmodi ad dignitatem pertinens. FRANCIsereshe elsbe esb, eͤsbe elsbe eisba esbee sbe eisbe esbec μετδισοδ ARANCISOMMTRICII

---

Francesco Patrizi, Nova de universis philosophia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_de_universis_philosophia.
