Latin
Cap. V
Francesco Patrizi, Nova de universis philosophia 809
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde harmoniam intellectualis orbis annunciatam ne gligimus, neque influxu eius obsequimur pro uentum animae, illustrationemque ab eodem ignorantes, propter dominium naturae: perinde ac fascinationem sub huiusmodi suo statu in particulares animas, quae ob id infirmantur ad reditum in essentiam suam. Roboratae aute tunc erunt ad eam, mundumque intellectuaem, missumque animae perque animam influ xum ab eo perspiciendum. Cum superauerimus istum alieni a desiderijs eiusdem sensitiiis, operationibusque naturalibus, quibus a pueritia assueuimus: non curantes nisi negocia particularium animarum: priusquam iste peruenient ad vniuersalium, cuius aliquid per spicere non possumus, donec (sub potestate animae concupiscibilis, imaginatiuaeque formae illae extiterint. Vice autem versa, quando ani mam vniuersalem speculati fuimus, spernimus particulares, quanquam diu nobis familiariter inexistentes. Quod anima vniuersalis regit sine labore, particularis autem cum labore, ante eleuationem. Cap. X. –Orpus praeterea vniuersale, est causa conDiungens se se inferiori, istud sibi, atque anima vniuersalis regit corpus vniuersale viribus propriis, citra laborem, siquidem regit illud non ea cogitatione, qua animae nostrae humana corpora, uerum gubetnat administratione intellectiua vniuersali. Siquidem corpus illud existit inuariatum, ac similare totum, carens complexionibus partium diQuae uersis, membrisque differentibus cum sunt, indigent administratione variabili. Partes vero similes sunt tanquam pars vnica. Anima vero particularis, quae alicui corporum particularium inexistit, quanquam nobili, tamen administratione laboriosa regit illud. Siquidem non sine cogitatione, qua indiget. Quoniam pelago naturae mergitur commisceturque igni sensibilia incurrenti, unde subit dolor, ob aliquid praeter naturale, superansque ingressum in huiusmodi statu. Nec quidem contingit animam euadere ab hac corporis dispositione: nisi per magnam cogitationis exercitationem, ac speculationis, per quam statim succurrit in ad ministratione, quod fuerat obliuioni mandatum Deprenditurque impedimentum, quod fascinabat, turbabatque EPT MVS. rurbabatque illam. Et quale prohibebat conmorem permutabilem, imbecillemque.