Latin
106
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 106
Unproofread scanNot analysed yet
At vero Sachsius in his Bartholini dictis plane non acquiescit, sed maxime possibilem esse istiusmodi generationem credit, subjungens, experimenta in Daniae regno capta nihil probare, cum regiones illae Septentrionaliores omni tempore a scorpionibus destitutae. Ego tamen, pace usque adeo virtuosi, &de bonis litteris bene meriti viri, huc feror, ut credam, falli forte Sachsium, &cum supra memoratis authoribus ipsum etiam fortassis falli Ovidium &Plinium. Nec tamen Plinius contentus fuit, ex cancris marinis produxisse scorpiones, sed praeterea etiam voluit, ex Ozimo tuso, si saxo cooperiatur, eosdem nasci: eique subsequenti tempore maximam partem adhaesit Graecus compilator praeceptorum agriculturae, qui ozimum De generat. insector. 107 mum non sub saxo sepelit, sed ut mansum Soli exponatur docet. Hujus opinionem sequitur Johannes Baptista Porta.