Latin
109
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 109
Unproofread scanNot analysed yet
109 nominis Medicum, libro primo praxeos medicae, credidisse, Italo cuidam enatum in cerebro scorpionem ob nimium odorem ozimi. Forse era ver, ma non però credibile A chi del senso suo fosse signore, Id est: Forte verum erat, sed minus credibile ei, qui sensuum suorum dominus est. Et si Hollerius fidem dedisset illis, quae Galenus libro secundo de viribus alimentorum scripsit non excidissent ei usque adeo incredibiles nugae. Accuratus magis &providus, ideoque magis commendandus est Johannes Michaël Fehrius, à doctissimo Sachsio in gammarologia, citatus, qui cum apud Galenum legisset, ex ozimo nullos generari scorpiones, experimentum ejus rei, servatis omnibus requisitis circumstantiis, capere voluit, &invenit veridicum esse Galenum. &mendaces reliquos: quales etiam sunt omnes illi, qui non solo ozimo, sed à sisymbrio etiam aquatico, &quovis ligno fracido &corrupto produci scorpiones affirmant.