Latin
A. FRISIVS
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 11
Unproofread scanNot analysed yet
Haec viventia Empedocle &Epicuro testibus, primis mundi diebus promiscue, nulloque servato ordine vel regula ex utero terrae (matris artificii illius generis nondum satis gnarae) nascebantur. Neque haec usque adeo absurda opinio illorum modo sapientum, sed multorum etiam aliorum antiquitus, &specialiter Apollonii Rhodii Argonauticorum IV. fuit: Θῆρες δʼ οὐ θήρεσσιν ἔοικότες ὡμηστῆσιν Οὐδὲ μὲν οὐδʼ ἄνδρεσσιν ὅμον δέμας, ἄλλο δʼ ἀπʼ ἄλλων Συμμιγέες μελέων κίον ἀθρόοι· εύτε μῆλα Ἐκ σταθμῶν ἄλις εἶσιν ὀπηδεύοντα νομῆῖ. Τοιους καὶ πρότερους ἐξ ἴλυος ἐβλαστησε Χθὼν αὐτὴ μικτοῖσιν ἀρηρεμένους μελέεσσιν. Id est: Ferae autem non feris similes immanibus, Neque quidem viris simile corpus, sed aliud ab aliis Permistè membris incedebant numerosae, tanquam oves Ex ovilibus diligenter eum sequentes pastorem. Tales &priores è luto produxit Terra ipsa, mistis compositos membris, Ita ut nonnulla animalia sine ore &brachiis, alia absque oculis &pedibus, quaedam mire insertis manibus pedibusque, ventre destituta &capite palparent. Multa capite nascebantur humano, &membris ferinis reliquis. Alia partes anteriores ferinas posteriores humanas habebant: nec deerant ad illum forte modum facta, qualem Poëtae in Minotauro Cretae, Sphinge, Chimaera, Sirenibus, alato Persei, &in fabuloso Atlantis equo Ariostus describit. Non è finto il destrier manaturale, Ch una giumenta generò de un grifo; Simile al padre avea la piuma, el ale, Li piedi anteriori, il capo, el griso; In tuttel altre membra parea quale