# Experimenta circa generationem insectorum 119

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 119. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/119

119 gitationes Scholiastis probet plurima ex variis scriptoribus lota adducit, quae brevitatis causa ransmitto, quando ea apud maximum illum scriptorem saepius vidisti. Illud tamen tibi dicam, quod quemadmodum scorpiones Itaiae, quos ego quidem viderim, sex tantum vertebras, spondylos ssive nodos in cauda habent: ita nec Aegyptios plures quam sex habere, ut videre mihi licuit, in illis, quos Magno Duci, Domino meo, anno 1657 ex illis locis transmiserunt. Nec tamen exigua inter Aegyptios & nostrates differentia est: utut enim hi simul & illi coloris sint nigricantis, Aegyptii tamen longe majores, magisque rudes sunt, & cum lance pondus exquirerem, inveni Aegyptium exsiccatum, & ab omnibus interaneis mundatum, grana viginti; & contra unum ex nostratibus, ante paucos dies mortuum, vix quinque grana pendere; spondyli vel vertebrae in caudis Aegyptiorum unius fere ejusdemque omnes longitudinis & magnitudinis sunt, & si qua inter remotiores a dorso quoad longitudinem differentia est, ea vix sensibilis est. Ath vero in nostratibus quinta vertebra, quae aculeum antecedit.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
