Latin
121
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 121
Unproofread scanNot analysed yet
Duos eorundem ivos libravi, quorum unusquisque partem unciae quintam atollebat, &verisimile est, illos ob quatuor mensium inediam conracta macie, ponderis quoque acturam fecisse: nec tamen deerat ex eorum numero, qui tres postea menses, nullo cibi genere usus, exigeret. Color eorundem ex viridi flavus, dilutior aliiquanto &velut ambra translucidus est, exceptis aculeo &duabus forpicibus vel chelis. quae coloris sunt magis sordidi &Chalcedonii instar opaci: cuspis tamen aculei semper nigral est. Quandoque candidi inveniuntur scorpiones, sed raro nigri.