Latin
125
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 125
Unproofread scanNot analysed yet
Quare ut de veritate ejus rei mihi constaret, ex longe plurimis Serenissimi Thusciae Principis microscopiis duo selegi, a celeberrimis in illa arte viris, uno Romae, altero in Anglia optime elaborata, quorum subsidio fretus, aperturam cuspidis aculei scorpionum Tunetanorum, Aegyptiorum &Italorum detegere conatus sum, sed frustra; ac si fidem adhibere voluissem illis, quae exquisitissima haec microscopia mihi, amicisque meis exhibebant, non sine ratione aperturam ibi nullam esse affirmassem: sed non contentus vidisse, aculeum scorpionis Tunetani premere occoepi, nullo fructu, cum aculeus durissimus, &substantiae crustosae, qualis locustarum marinarum, tactu non cedat, nec ulla ratione ita comprimi possit, ut quod cavitate De generat, insector.