# Experimenta circa generationem insectorum 125

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 125. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/125

Quare ut de veritate ejus rei mihi constaret, ex longe plurimis Serenissimi Thusciae Principis microscopiis duo selegi, a celeberrimis in illa arte viris, uno Romae, altero in Anglia optime elaborata, quorum subsidio fretus, aperturam cuspidis aculei scorpionum Tunetanorum, Aegyptiorum & Italorum detegere conatus sum, sed frustra; ac si fidem adhibere voluissem illis, quae exquisitissima haec microscopia mihi, amicisque meis exhibebant, non sine ratione aperturam ibi nullam esse affirmassem: sed non contentus vidisse, aculeum scorpionis Tunetani premere occoepi, nullo fructu, cum aculeus durissimus, & substantiae crustosae, qualis locustarum marinarum, tactu non cedat, nec ulla ratione ita comprimi possit, ut quod cavitate De generat, insector.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
