Latin
131
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 131
Unproofread scanNot analysed yet
Recepto tamen animo, scorpionem vivum ita disposui, ut ferire me non posset, eumque vehementer irritatum coëgi quater pectus pulli columbini majoris fortiter percutere, &quod plures mirabantur, nihil pullo mali à veneno obtigit, ut nec pullastrae, nec catulo ante paucas septimanas nato. Hic contra me armatam video totam Philosophorum, Medicorum, &naturalis historiae scriptorum sectam, quae brachia crucis in modum implicando clamabit, scorpiones non minutas tantum bestialas occidere, sed ferocissimis etiam, &maximis non parcere, ipsum etiam his annumerando leonem. Et Doctor Kemal Eddin Muhammed BenMusa Ben-Isa Eddemiri adjungunt camelum &elephantum.