# Experimenta circa generationem insectorum 131

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/131

Recepto tamen animo, scorpionem vivum ita disposui, ut ferire me non posset, eumque vehementer irritatum coëgi quater pectus pulli columbini majoris fortiter percutere, & quod plures mirabantur, nihil pullo mali à veneno obtigit, ut nec pullastrae, nec catulo ante paucas septimanas nato. Hic contra me armatam video totam Philosophorum, Medicorum, & naturalis historiae scriptorum sectam, quae brachia crucis in modum implicando clamabit, scorpiones non minutas tantum bestialas occidere, sed ferocissimis etiam, & maximis non parcere, ipsum etiam his annumerando leonem. Et Doctor Kemal Eddin Muhammed BenMusa Ben-Isa Eddemiri adjungunt camelum & elephantum.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
