Latin
133
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 133
Unproofread scanNot analysed yet
Scorpius hyeme torpescit, &transacta hac aculeum rursus erigit, vi sua, nullum natura damnum ex hyberno tempore perpessa: &quod Leo Africanus narrat, in civitate Africae Pescara scorpiones usque adeo pestiferos &copiosos esse, ut incolae per aestatis tempora coacti sint locum deserere, nec ante Novembrem redire. Haec objectio sapienter fundata, verissima, &experimentis saepius confirmata est, ut mox tibi referam. Ille ipse scorpio, qui mense Novembri nec pullum columbinum, nec pullastram, nec catulum veneno infecerat, vitam sine cibo per omne veris tempus produxit, vasi inclusus vitreo magno: &mense Januario usque adeo rudis &aspectu inamoenus evaserat, ut moriturum crederem: sed Februario adventante, utut cibi nihil haberet, vires resumere coepit, &spiritum cerebrosissimum, nec non fortitudinem membrorum ordinariâ majorem, quae semper accrescebat.