Latin
139
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 139
Unproofread scanNot analysed yet
139 hora vigesima prima cervam, quinquies circa costas anteriores, &toties circa nates, qua parte pellis tenerior, &sine pilis est percussit, sed nullo cervae damno: &dum in eo essem, observavi, scorpionem, cum sponte sua cervam ter percussisset, in perforanda cute parum aut nihil profecisse: ego tamen, quod potui, aculeum per vim adegi. Inde dubitare coepi, an scorpionibus Africanis tantum revera virium esset, ut interimere leones, camelos, &qui cute armatus est durissima &crassissima, elephantum possent. Quicquid sit, fidem sequor auctorum, qui id scripserunt; eoque lubentius illos sequor, quod hic meus scorpio, quo in capiendis experimentis usus sum, extra nativum solum, in diverso climate, post octo mensium inediam defessus, &male habitus viveret. Accedit etiam hoc, quod dum cervam &pullos alios nullo effectu percuteret, venenosus humor, ex cavitate aculei procedens, omnis fortasse absumtus esset, non dato spatio, quo reparari potuisset.