# Experimenta circa generationem insectorum 14

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, A. FRISIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/14

Et homines quidem secundum narrata Democriti, minutorum instar vermium nascebantur, paulatim & insensibiliter humanam figuram assumentes; vel ut Anaximander dicebat, ex sinu matris prodibant, corticibus quibusdam inclusi rudibus, & spinosis, echinato calici, quo castanea fructus suos vestire solet, non dissimilibus. Diversa ab hac Epicuri & sequacium doctrina fuit, qui in utero terrae certis quibusdam tunicis & membranis inclusos fuisse homines, & caetera animalia voluerunt, quibus maturo tempore disruptis, & dilaceratis, omnia nuda, nullo caloris vel frigoris sensu prodiissent, & huc illuc divagando, prima sui alimenta matrem sugendo traxissent: quae mater terra cum mirabilibus istiusmodi generationibus hactenus suffecisset, brevi effoeta, & quasi senio confecta, sterilis facta fuisset, hominibusque & reliquis perfectis animalibus producendis ultra non sufficiens, generandorum animalculorum, muscarum scilicet, vesparum, cicadarum, araneorum, formicarum, scorpionum, omniumque vermiculorum terrestrium, & aëreorum, quae Graecis ἔντομα ζῶα, Latinis insecta vocantur, facultatem retinuisset, plantis sponte sua, nullo semine praevio nascentibus.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
