Latin
141
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 141
Unproofread scanNot analysed yet
Nec tamen despero, futurum aliquando, ut de his, aliisque rebus certior fiam; ac jam missis Tunetum, Tripolimque literis, id egi, animalculorum illorum mihi copia fiat, quorum interim figuram, ad naturalem eorundem magnitudinem delineatam, hic tibi transmitto. Ut omnia dicam, quae de scorpionibus experiendo vidi, puerilis fabula est, quod nonnulli apud Plinium dicunt, scorpiones mortuos succo ellebori albi madefactos reviviscere; &si decem cancri fluviales fasciculo basilicae alligentur, fore, ut quicquid eo in loco scorpionum est, circa ridiculum hoc incantamentum congregetur, ac i propius accedant, male pereant, narrante Avicenna, scorpionem, si cancer basilica munitus ad eundem accedat, statim mori.