# Experimenta circa generationem insectorum 147

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/147

Kircherus ruri hoc cadaver serpentis à vermibus circumdatum vidit, vermes illi à muscis producti erant: & si diversae magnitudinis erant, id ideo evenit, quod uno omnes eodemque tempore natae non erant: & si inter hos vermes muscae fremebant, id vel cibi capiendi causa factum est, vel quia muscae illae recens ibidem natae essent. At vero serpentes ibi visos esse, ex cadavere illo natos, id fidem meam superat.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
