Latin
148
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 148
Unproofread scanNot analysed yet
Plinius id forte sine omni scrupulo credidisset, qui libro decimo historiae naturalis affirmat, serpentes non raro nasci ex spinali medulla hominis demortui: &hanc Plinii opinionem firmavit Aelianus, cum hoc additamento, cadavera requiri hominum facinorosorum, sceleratorum &impiorum: sed idem Aelianus considerata melius sententia sua, ratione magis sana dubitasse, ac metuisse videtur, ne commentum sit plane fabulosum. Sed hoc Plinii &postea Aeliani commentum Ovidius libro decimo quinto metamorphoseos Pythagoras tribuit: Sunt, qui cum clauso putrefacti est spina se pulchro, Mutari credant humanas ana gue medullas. Fortunius Licetus id verun esse censet, &sapiens Marcus Aul De generat. insector. 149 Aurelius Severinus, capite decimo de vipera Pitia, post Licecum id pro verissimo habet, ubi egregiam &ingeniosam digresionem ea de re instituit, &convenientissimam naturae hanc generationem esse demonstrat, adductis argumentis, sed quae maximam partem falsae hypothesi innituntur.