Latin
151
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 151
Unproofread scanNot analysed yet
151 strarium arrideat, is eadem ratione credat necesse est, non vermes modo, sed tineas etiam, &serpentes, omniaque alia bestiacum genera ex humanis cadaveribus sponte sua nasci, cum apud Ecclesiasticum capite decimo legatur: Cum morietur homo, haereditabit serpentes, &bestias, &vermes. Sed hae Siracidis minae eadem qua aliae apud Jeremiam capite decimo sexto, numero quarto capiendae sunt. Erit calaver eorum in escam volatilibus coeli, &bestiis terrae: &alibi: Erit morticinium eorum in escam volatilibus coeli &bestiis terrae. Et praeter has bestias, etiam esca vermibus erit, ibidem à variis muscarum generationibus productis: &hoc verum esse ex eo evidenter colligitur, quod hi vermes in universum nihil aliud sunt, quam ova se moventia, exi quibus statis temporibus muscae. nascuntur; id quod usque adeo verum est, ut Lucianus in encomio muscae testetur, ex cadaveribus humanis illas nasci: ut Jam minus credibile sit, nec firmari ratione possit, quod Kiranides de thunni carnibus scripsit, nimirum easdem, si à mari in littus Lybiae ejiciantur, putrescere &verminare, atque hos vermes mutari primo in muscas, inde in locustas, ac tandem in coturnices. Nemo hodie usque adeo exigui &stupidi ingenii est, ut has nugas non rideat: Ego certe, qui in rebus naturalibus, ut nosti, minime omnium credulus audio, saepius id quod super thunni carnibus nascebatur his De generat. insector. 153 nis meis oculis videre volui, nec quidquam praeter vermes natos vidi, qui postea in varii generis culices, muscasque mutabantur.