# Experimenta circa generationem insectorum 153

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 153. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/153
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/153

Et memini, cum tentare animus esset, quid oleum, communis insectorum hostis, aliique liquores in necandis his vermibus possent, me omnium maximos & inter eos aliquot thunno natos elegisse, quorum alios vino Graeco, alios aceto, alios succo limonum, nonnullos omphacio, pluresque alios in oleum immersi; haud paucos in vasis, saccharo, sale, & nitro repletis inclusi, nullo eorundem mortuo: quin omnes stato tempore in ova nigra, in altera extremitatum concava mutabantur, ex quibus elapsis quatuordecim diebus totidem culices, illius generis, de quibus actum est supra, nati sunt; hoc tamen discrimine, quod omnes in vivis manserunt, exceptis illis, quorum vermes oleo peruncti erant: qui enim ex his nati sunt culices, statim ut ext putamine prodierunt, moriebantur, nonnullis in ipso prodeundi actu succumbentibus. Hinc concludere licuit, verum esse, quod Galenus, Lucianus, Alexander Aphrodisaeus, Ulysses Aldrovandus, & Sperlingius dixerunt, muscas oleum degustantes, vel oleo inunctas mori. Et certe, quotiescunque ejus rei periculum feci, expertus sum, muscam tantillo olei tinctam, eo ipso momento, quod nemo credat, mori. Et quia Ulysses Aldrovandus & Sperlingius subjungunt, muscas illo mortis ge nere De generat. insector.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
