# Experimenta circa generationem insectorum 156

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 156. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/156
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/156

Exemtas ex aqua Soli exposui, & dimidii minuti tempus vixdum intercesserat, cum duae earundem movere sese coeperunt, & exacto alio momento avolarunt. Ex sex reliquarum illa, quae fundum vasis petierat, nec non ex natantium numero tres aliae, sub finem trium aut circiter minutorum signa vitae exhibuerunt, pedes movendo, & exserendo proboscidem, ac jam volutando sese avolaturae videbantur, cum illas paulo post mors serio deprehendit, nullo amplius exhibito De generat. insector. 157. bito motu, quomodo nec reliquae duae, quibus octonarius absolvebatur, unquam movisse sese, aut rediisse in vitam visae sunt.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
