Latin
158
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 158
Unproofread scanNot analysed yet
Periculum ejus rei nullum feci, procul tamen à vero abesse hanc sententiam mihi videtur. Redeo ad muscas, Tunno natas, quae omnium aliarum in morem, statim ut ex putamine prodierunt, excernere immunditiem, à nimio cibo, dum vermium figuram exhibebant, ut opinor, contractam occipiunt, idque verisimillimum mihi fit, quando nullum unquam horum vermium cujuscunque generis excrementa deposuisse vidi. In iisdem quibus natae sunt vasis per quatuor vel summum quinque dies occlusae sine cibo vivunt, id quod ordinarias naturae regulas non excedit. LonDe generat. insector.