# Experimenta circa generationem insectorum 16

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, A. FRISIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/16

Et in hoc conveniunt omnes antiquorum simul & recentium Philosophorum scholae, constantissime docentes, terram hactenus & produxisse illa, & producturam porro ad interitum usque sui. Nec tamen eundem omnes modum generationis insectorum, nec eandem omnes partem determinant, à qua animae in eadem deriventur. Dicunt enim, non solam terram, sed animalia etiam omnia, viva pariter & mortua, nec non res omnes à terra productas, omnia denique illa, quae putredini & corruptioni propiora sunt, hac occulta virtute gaudere.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
