# Experimenta circa generationem insectorum 161

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 161. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/161
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/161

Quod si ex me quaeras, qua ratione hi tres araneoli increverint, fortasse responderem, ab adtracto ex demortuorum fratrum & matris cadavere alimento: & si hoc nihili putas, extensio forte corpotum eorundem id efficere pocuit, ut crevisse viderentur. Ego tamen priorem sententiam prae ecunda sequi mavelim: nec hii apud me est, quod vulgus credit, & authorum plurimi scripserunt, nullum animal individuum propriae speciei devorare, cum multorum experimentorum fide mihi constet, non aliam hac fabula fabulosiorem fabulam, nec aliud magis mendaxi hoc mendacio mendacium auditum esse.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
