# Experimenta circa generationem insectorum 169

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 169. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/169

169 uctores tamen uterum pro utriisque sexus ventre ponunt: & exempla plurima habentur apud Virgilium, & specialiter libro eptimo Aeneidos, ubi de cervo igit percusso ab Ascanio. Ascanius curvo direxit spicula cornu, Nec dextrae erranti Deus abfuit: actaque multo Perque uterum sonitu, perque ilia venit arundo. Et magnus ille Tertullianus, capite decimo de fuga in persecuitione, loquendo de Jona: Sed illum, non dico in mari, & in terra, verum in utero etiam bestiae invenio. Apuleius etiam libro quarto Metamorphoseos hac voce in eadem significatione usus est: & digna lectu sunt, quae super hunc locum celeberrimus Johannes Pricaeus, Anglus, & communis noster amicus, eruditissime notavit. Non erravit ergo Plinius, cum scripsit: Orditur telas, tantique operis materiae uterus ipsius sufficit; sed erravit Aristoteles, cum libro nono historiae animalium, contradicens sapientissimo Democrito, in ea opinione fuit, araneos telam suam non deducere ex partibus uteri internis, sed externis totius corporis, ac si materia fili lanugo quaedam esset, corporis exteriora in modum corticis ambiens.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
