# Experimenta circa generationem insectorum 171

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 171. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/171

Quod ero nonnulli scribunt, ex semie aëreo, & per aërem volitan„ nec non putrefacta immunitie araneos generari, id mihi redibile non videtur, nisi alia atio adducatur, quam quae vulo adduci solet: haec nimirum, uod in aedibus recens fabricas aranei videantur, eorumque elae, idque eo ipso tempore, ubi alce & albario inductae sunt. Etenim, cum domus & palatia non intra oculi nictum, ut olim Alcina & Atlas fecerunt, struantur, mirum non est, si in calce, pulvere & immunditie aranei nidos suos & latebras composuerint, ex quibus prodeuntes, momento citius altissimum quemque murum perreptare, & telas suas ordiri & pertexere possint. Sed alterius etiam fabulosae, araneorum generationis apud autores mentio fit, eamque inter alios pro vera venditat Petrus Andreas Matthiolus, & qui eidem suppetias ferunt, Castor Durandes, Johannes Bauhinus Henricus Cherlerus, P. Athanasius Kircherus, & P. Honoratus Fabri, affirmantes, gallam non vermes modo & muscas, sed araneos De generat. insector.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
