Latin
175
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 175
Unproofread scanNot analysed yet
Difficilius aliquanto est, ut illis respondeamus, qui scire desiderant, quomodo araneus extremitates telae suae ab una arbore ad aliam deducere possit, cum alas ad volandum nullas habeat. Moufetus araneos saltare, &de loco in locum sese vibrare credit: &haec illius opinio, si de exiguo saltu agatur, credibilis videtur; &memini, quandoque mihi relatum esse à magno quodam Viro, quod dum in itinere esset, araneus ab uno staticuli arrectario ad aliud telam suam extenderit, &quia intrare in rhedam clausis foriculis non licebat, ex improviso sese in pileum equitis cujusdam vibraverit, qui aliunde veniens staticulo appropinquabat.