# Experimenta circa generationem insectorum 185

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 185. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/185

insector, 185 vitreus in quem patente semper ejus orificio, misi partem dimidiam casei nostratis, idque ex recentioribus & optimis, qui sub finem mensis Junii inveniuntur: exactis aliquot diebus visi sunt super hoc caseo nonnulli vermes, qui bene considerati, non unius generis esse dignoscebantur. Majores per omnia similes erant vermibus aliis, qui in carne nascuntur: ejusdem prorsus figurae etiam minores erant. ad tamen praecipuum habepant, quod cerebrosiores, & nagis quam reliqui agiles expeditius in vitro incedebant, & costrum caudae admoventes, facto quasi circulo, per varios salcus sese modo huc modo illuc vibrabant, ita ut nonnunquam ex vase illo prosilirent, in quo nati erant.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
