# Experimenta circa generationem insectorum 186

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 186. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/186

Tertio vel quarto dieà nativitate eorundem, tam his quam illi more solito quieti sese dabant, & in ova corrugabantur, sola magnitudine diversa, ex quibus selectis, & diverso vaseexceptis prodierunt, ex majoribus quidem totidem muscae ordinariae, ex minoribus vero spatio dierum duodecim certum genus muscarum minutarum nigricantium, simile formicis alatis, quod genus, vix natum, maxima & incredibili promptitudine & velocitate subsultando & volando motum quasi perpetuum repraesentare videbatur. Inde masculi cum foeminis sese conjungentes illos actus exercebant, à quibus propagatio earundem sperar naturaliter poterat: sed deficiente victu brevi moriebantur. Dun De generat. insector. 187 Dum haec observabam, forte caseum inveni jam verminantem, cujus sanas partes à verminosis secernens, suis singulas vasis seorsim excepi. sed de sanis partibus nullus unquam vermis natus est, & ex vermibus qui in verminosis partibus jam nati erant, prodiit multitudo minutarum illarum nigricantium muscarum, de quibus supra, ne una quidem comparente musca ordinaria.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
