# Experimenta circa generationem insectorum 193

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 193. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/193
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/193

Idemue accidit in cucumere, fragis, yris pomis, prunis, omphaio, malo citreo, ficubus & mais Persicis. Sed quoniam Perica mala vase vitreo asservavantur, ut distillare & effluere liquor ex putrefactis illis proeniens non posset, in liquore illo multos minutissimos vermes natantes vidi, quos oculis vix perspicere licebat. Ex his vermibus super malo Persico, & in ejusdem liquore distillato natis solito tempore culices nascebantur, qui per multos dies, subministratâ per me nutrimenti materiâ superstites fuerunt. Hinc foemellae cum masculis congredientes vermes alios generarunt, ex quibus more solito culices facti sunt, & siquidem diligentiam & curam majorem adhibuissem, in infinitum, ut opinor, haec generatio processisset, Ex cucurbita cruda vel cocta nihil praeter muscas ordinarias natum vidi. Id modo silentio transmittendum non duxi, quod vermiculi omnes, ex cucurbita coctâ ovis permixtâ & putrefactâ, De generat. insector.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
