# Experimenta circa generationem insectorum 195

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 195. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/195
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/195

195 facta nati, cum tempus quietis & secundae transmutationis in lova appropinquaret, ita sese in hac pulticula volutarint, ut senssim hoc linimento cooperti, glebas terrae exiguas referrent, ex quibus postea muscae nascebantur, ita ut qui sub his glebis ova atere nescivisset, ex glebis terrestribus muscas natas esse verisismiliter credidisset. Ab aliqua, non multum absimili specie originem traxisse credo aequivocum Plinii, cum libro historiae naturalis undecimo scribit, insectorum volantium plurima nasci ex pulvere cavernarum humido: & forte ab eadem illa specie decipiuntur omnes illi, qui terrâ, luto, limo fluminum, & paludibus infinitas animalium species generari narrant; quomodo Pomponius Mela facta mentione Nili: Non pererrat autem tantum eam, sed aestivo sidere exundans etiam irris gat, adeo efficacibus aquis ad generandum alendumque, ut praeter id quod scatet piscibus, quod Hippopotamos, Crocodilosque vastan belluas gignit; glebis etiam infundat animas, ex ipsaque humo vitalia effingat.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
