Latin
200
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 200
Unproofread scanNot analysed yet
Honoratus Fabri, magnus in Theologia magister, &profundae literaturae vir, summaeque in omnibus Philosophicis speculationibus existimationis, sed, quod alia omnia superat, mirabiliter felix circa inventionem arduorum problematum nobilissimae &sublimissimae Geometriae. Is ergo in celeberrimo suo de generatione animalium libro, propositione septuagesima quinta, &septuagesima sexta, hanc opinionem fovens, admittit, ex ranarum corpore corrupto, &in terram converso, ranas generari. Hactenus id credere non possum, quia experiendo nihil unquam vidi, in quo acquiescere intelDe generat. insector.