Latin
203
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 203
Unproofread scanNot analysed yet
203 porum &paludum aliqua viventium nascuntur, id eo fit, quia in locis illis ova generata sunt, vel semen aliud producendo animali commodum, juxta ea quae Aristoteles &Plinius de locustis narrant, de quibus agens Doctor Zacharias, Ben Muahammed Ibn Mahmud, ex Persiae civitate Casbin, sub nomine Alcazuini citatus, in libro Arabico de mirabilibus creaturarum, scriptum reliquit, locustas, ubi vere primo pascuntur, solum quaerere pingue &humidum, cui incumbentes, caudis scrobiculos excavant, in quibus singulae centum ova depoimant. Terrestres quoque testudines, ova, quae deposuerunt, terra contegunt: Eae etiam, quae in aquis dulcibus, &in mari habitant, in littus ad pariendum conscendunt, &ubi ova sua deposuerunt, arenâ illa contegunt, sub quâ fovente Solis calore excluduntur, ut jam, qui in his exercitatus non est, facile credere possit, ex terra nasci illas minores testudines, quas ex terra prodire saepius videmus. Atque hoc forte modo verum esse poterat, curiosum P. Athanasii Kircheri, hominis eruditissimi, &in naturae operationibus nobilis &ingeniosi speculatoris experimentum.