# Experimenta circa generationem insectorum 21

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, A. FRISIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/21

Multis tamen durum, & creditu difficile videbitur, Harvaeum non aberrasse à scopo, cum obstinate affirment, causam efficientem procreatricem insectorum naturaliter demonstrari non posse: unde subtilissimus Philosophorum praeteriti temporis, cum eandem in hoc mundo frustra quaesivissit, eo devenit, ut diceret, causam, quae generationem insectorum immediate promovet, atque in disposita materia animas eorundem producit, non aliam esse, quam omnipotentem manum illius, cujus sapientia nihil non transcendit, id est Dei optimi maximi, à quo pariter cunctis volatilibus infusam esse animam, Ennii opinio fuit, si Varroni credendum est, libro quarto de lingua Latina, scribenti: Qva parere solet genus penneis condecoratum; non animas, ut ait Ennius.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
