Latin
217
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 217
Unproofread scanNot analysed yet
constat, &ab ultimo nodo procedunt aculei subtilissimi duoUniversum corpus quinque digitorum transversorum longitudinem non excedit, &frequenter ejusdem ubique crassitiei est, ac si qua horum animalculorum circa imum ventrem magis tument, &rhomboidalem figuram eferunt, id inde est, quod venter, in foemellis, minus vel magis elevatur, pro majore vel minore ovorum ibidem reconditorum copia. Tam masculi, quam toemellae, exuvias suas vel spolia integra deponunt, haud aliter atque serpentes, nec non aranei &insecta alia: &haec spolia nihil aliud sunt, quam subtilissima tunica, ejusdem cum corpore figurae. Cum haec animalcula ad me deferrentur, forte mihi aderati Dominus Nicolaus Steno, celebris, ut nosti, Danus, &anatomicus nostri seculi insignis, ac praeter eruditionem, qua pollet, egregie moratus, &,quae Serenissimi Magni Ducis regia generositas est, sustentatus in hac aula: utrique nostrum in mentem venit, scrutari viscera, &interiorem fabricam horum animalculorum: &canaliculum vidimus, qui ab ore, per omnem corporis longitudinem, ad fora men quoddam, ultimo cauda nodo vicinum, delatus, oesophagi, stomachi, &viscerum vices supplebat: &circa hunc canalis culum invenimus confusam sel riem variorum tenuium filamentorum, quae venarum forti &arteriarum loco sunt. A cori pori De generat. insector. 219 poris medio, ad extremitatem usque caudae, detineri vidimus ingentem numerum ovorum colligatorum, sive vestitorum filo vel canali, cujus qualitas, per tenuitatem suam, oculorum nostrorum aciem effugiebat. Ova haec minutorum milii granorum magnitudinem non excedebant, eorumque alia mollia &tenera, alia duriora erant.