# Experimenta circa generationem insectorum 219

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 219. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/219

Mollia & tenera flavescere, & translucere videbantur: at vero duriora, intus flava, putamen nigrum habebant, & cum mollia simul & duriora ova computaremus, septuaginta invenimus: & in alio quodam animalculo, quod per quatuor dies, sine cibo, seorsim asservaveram, quadraginta octo ova invenimus, praeter viginti quinque alia, quae in cistella deposuerat. Dum ita tempus teritur, notavimus, haec animalcula, demtis omnibus visceribus, nihilominus vivere, & moveri, ut viperae exenteratae, & insectorum plurima solent: quare his vel illis caput praecidimus; & caput quidem brevi moriebatur.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
