Latin
A. FRISIVS
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 22
Unproofread scanNot analysed yet
Et postea: Inde venit divinitus pulleis insinuans se ipsa anima. Quare alii subjungunt, mirum non esse, quod Galenus in suis libris modeste fatetur, se nunquam eandem potuisse invenire, ideoque Philosophos omnes rogatos voluit, ut si quo casu in eam inciderent, id sibi significarent: nec tamen eo minus, contra opinionem Platonicorum, fatetur, se animum inducere non posse, ut credat, potentiam illam, &sapientiam, quae animalia perfecta producere novit, eandem esse, cum illa, quae sese demittit ad formandum scorpiones, muscas, vermes, lumbricos, &illius generis insecta alia, quae à Scholasticis imperfecta vocantur.