# Experimenta circa generationem insectorum 223

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 223. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/223
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/223

Quisquis unquam argentum, quod Chymici Mercurium vocant, ex alto deipsum & spargere, & recolligere omnia sua membra vidit, ubi hujus acta udiverit, illud in mentem sibi revocet. si caput ei auferunt, Orillus descendit, & praetentis manibus quaerere ante non desinit, quam illud invenerit, & invenum modo crinibus modo naso prenensum, cum collo, haud scio quibus clavis, connectit. Arripit illum tunc ripho, & extenso brachio eundem in ffluvium projicit, nullo apparente fructu: etenim natans in fundo piscis inistar, Orrilus, cum capite suo salvus in ripam evadit. Ita animalcula haec nostra inserto capite non per diem hunc modo totum, sed per alios quinque continuos vitam produxerunt, mirantibus cunctis, qui arcanum ignorabant, idque eo magis, quod in eo statu non naturalia modo excrementa ventris excernebant, sed ova etiam ponebant: unde si quis credulus describere hanc capitum insertionem voluisset, testes equidem vivos & videntes plurimos habere potuisset, sed egregiam descripsisset fabulam, cum haec capitum insertio non fieret, nisi mediante viridi quodam, viscoso, & tenaci humore, ex truncis promanante, qui siccatus firmam hanc conjunctionem reddebat. Sed capita, quanquam trunci viverent, motum aliquem aut signum vitae nullum edebant: & trunci etiam citra capitum appositionem per quinque vel sex dies vitam continuarunt. Quod si tibi animus est, figuras horum animalculorum videre, non adito Kirchero, vel Jonstono, in celebri sua insectorum histoDe generat. insector. 225 historia, tab. XI. num. 2. & tab. XII.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
