Latin
225
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 225
Unproofread scanNot analysed yet
num 26, ecce illam tibi mitto, ad vivum exemplar delineatam, nec non figuram ovi eorundem, auctam ope exquisitissimi microscopii in Anglia elaborati, &videbis illud in uno extremorum ovatum esse, extremitatem vero alteram protuberantias quasdam habere, &ova illa lignea repraesentare, quibus cistellarum loco utimur, &quae cochlea occluduntur. De Sermone inscius in sermonem delapsus sum, à discursu, quem paulo ante coeperam, nimis alienum: quare eo rediens, ex re erit, ut tibi dicam, me de his insectis acturum, quae sub herbis putrefactis nasci videmus; nec esse aliquam herbarum speciem, sub quibus putrefactis vermes non nascantur: unde miraculis locum non sustinet, quod Dioscorides &Plinius tanquam singulare quid, &consideratione dignum, scripserunt, quod sub ozymo masticato, &Soli exposito vermes nascantur: idem enim herbis omnibus accidit, quae semine vermium ab animalibus infecta sunt.