# Experimenta circa generationem insectorum 225

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 225. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/225
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/225

num 26, ecce illam tibi mitto, ad vivum exemplar delineatam, nec non figuram ovi eorundem, auctam ope exquisitissimi microscopii in Anglia elaborati, & videbis illud in uno extremorum ovatum esse, extremitatem vero alteram protuberantias quasdam habere, & ova illa lignea repraesentare, quibus cistellarum loco utimur, & quae cochlea occluduntur. De Sermone inscius in sermonem delapsus sum, à discursu, quem paulo ante coeperam, nimis alienum: quare eo rediens, ex re erit, ut tibi dicam, me de his insectis acturum, quae sub herbis putrefactis nasci videmus; nec esse aliquam herbarum speciem, sub quibus putrefactis vermes non nascantur: unde miraculis locum non sustinet, quod Dioscorides & Plinius tanquam singulare quid, & consideratione dignum, scripserunt, quod sub ozymo masticato, & Soli exposito vermes nascantur: idem enim herbis omnibus accidit, quae semine vermium ab animalibus infecta sunt.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
