# Experimenta circa generationem insectorum 228

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 228. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/228
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/228

Idem miraculum Zezes de Attico melle refert, & subjungit id evenire ob summam thymi inAttica abundantiam, à cujus acuto odore muscae vehementissime abhorreant. Idemque Michaël Glycas in suis Graecis annalibus refert, adducta eadem Zezis ratione. Ego tamen muscas posuisse ova, & vermes suos sub thymo, indeque natas esse muscas vidi, & hae muscae non mel modo dilutum decoctione thymi avide absumebant, sed electuarium etiam ex melle & thymi foliis compositum liguriebant. Aetate forte Plinii, & in monte Carina haec vera historia erat, quae De generat. insector.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
