# Experimenta circa generationem insectorum 229

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 229. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/229
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/229

229 in Thuscia, ut credo, numerari inter fabulas posset: quare ut huic praelongae & nimis taediosae epistolae quam id fieri poterit citissime finem imponam, redeundo ad priora tibi dicam, quomodo carnes demortuorum animalium omnes, nec non prisces omnes, omnes herbae, & fructus omnes, muscis, & reliquo volantium animalculorum gregi nidum praebent commodissimum: ita fungorum quoque omne genus idem praestare, ut in iis quos lupi crepitus, suillos, & manium ova vocant, nec non similibus aliis animadvertere potui. de illis tamen fungis loquor, qui jam antea resecti, & quasi mortui, ac jam putrefacti sunt: qui enim in terra aut arboribus hactenus radicati sunt, & vivunt, aliud genus vermium, figurâ à muscarum vermibus diversissimum, producere solent, quod vermium genus non segniter trahendo corpus per terram, nec rependo per herbas, ut vermes reliqui, sed pedibus incedendo perinde ut bombyces progrediuntur: & cum illi, qui ex muscis ordinariis vel majoribus nec non culicibus nascuntur, rostrum longum & acutum habeant, hi non nisi breve, & quasi fascia nigra succinctum habent.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
