Latin
233
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 233
Unproofread scanNot analysed yet
ac si sensus mihi meos explicare licecet, crederem fructus, legumina, arbores folia duplicem ob causam verminare; quarum una haec est, quod vermes aliunde adventantes, &alimenti penuria laborantes, rodendo viam sibi faciant, &in interiorem fructuum &lignorum medullam penetrent. Altera, quam ego quidem homine Philosopho non indignam esse arbitror, haec est, quod una illa eademque anima, vell virtus, quae flores generat, &fructus plantarum, vermes quoque ex plantis producat: Et forte verum est, multos arborum fructus, non quidem primario &principaliter, sed secundario &minus principaliter hunc in finem productos esse, ut generationi horum vermium servile hoc ministerium praebeant &matricis loco inserviant, ex qua debito tempore prodeuntes, solis calore vegetentur. Ego mihi persuadeo, has meas cogitationes non plane paradoxis loco apud te futuras, si tot gallarum maiorum, minorumque, nec De generat. insector. 235 nec non cuculorum, calycum, echinatorum, &lapparum genera respexeris, quae à quercu esculo, cerro, subere, ilice, aliisque arboribus glandiferis producuntur.